vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus
vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est
manus eorum
et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos
rapuerunt et calumniabantur virum et domum eius virum et
hereditatem eius
idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito super familiam
istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis
superbi quoniam tempus pessimum est
in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur
canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus
pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum
revertatur qui regiones nostras dividat
propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu
Domini
ne loquamini loquentes non stillabit super istos non
conprehendet confusio
dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini
aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum
eo qui recte graditur
et e contrario populus meus in adversarium consurrexit
desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant
simpliciter convertistis in bellum
mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a
parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum
surgite et ite quia non habetis hic requiem propter
inmunditiam eius corrumpetur putredine pessima
utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius
loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super
quem stillatur populus iste
congregatione congregabo Iacob totum te in unum conducam
reliquias Israhel pariter ponam illum quasi gregem in ovili
quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine
hominum
ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt
portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis
et Dominus in capite eorum